- MITELLA vel MITRELA
- MITELLA vel MITRELATullio Orat. pro Rabiro et Apuleio Met. l. 8. Solino, c. 30. Mitrula, feminei capitis operimentum fuit, apud Graecos teste Apuleiô Met. l. 7. ubi textilis Mitellae meminit. Apud Afros similiter tum matronarum coniugio illigatarum, tum Virginum Christo dicatarum, capita texit, nisi quod, cum Matronarum mitra esset amplior: Virginum veroangustior, illt simpliciter Mitra, haec Mitrela vel Mitella, voce di minuente, diceretur, Aurum huic Virginum mitrae intexi solit um fuisse, docet Optatus l. 6. ubi ex lana, auro et purpura illas contextas fuisse ait: Hinc aureas Mitrellas vocat, non quod ex puro auro constarent, sed quia aureis aliquot filamentis intextae essent: expostulatquo flebiliter, Virgines sacras spoliatas Mitrellis, ab Episcopo impositis, cineribus aspersas capita et salfâ aquâ perfusas, ut exuerent primam consecrationem, ac ritu Donatistarum de novo consecrarentur vel potius profanarentur, solventes iteratô crinem etc. Vide Ans. Solerium de Pileo sect. 7. ut et infra. Sed et Mitella, virorum gestamen fuit. Ita enim Cicero d. l. Deliciarum causâ et voluptatis, non modo cives Romani, sed et nobiles adolescentes, et quosdam etiam Senatores summo locô natos, non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, in celeberrimo oppido, cum mitella saepe videmus. Et Apuleius itidem supra laudatus: Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie coenoso pigmentô delitâ, et oculis obunctis graphice prodeunt, mitellis, et crocotis et carbasinis et bombycinis iniectis. Verum imitation e et velut μεταμορφώσει muliebri homnum delicatorum id factum. Vide quoque C. Paschalium Coronarum l. 4. c. 21. et aliam vocis notionem hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.